SEXUS (per) missio animalium

SEXUS (per) missio animalium
per SEXUS missio animalium
vide supra Missio et infra Varia. In sacrificiis Vet. Test. uterque victimarum sexus admissus est, femineus quoque in sacrificiis pacificis; imo non nisi vacca in quibusdam, sed quae iugum nondum subiisset. Quod imitati Graeci Romanique utrumque itidem sexum sacris idoneum habuêre; sic tamen ut apud Romanos potior semper esset femina, quae succidanea dabatur, si per marem non esset litatum. Aegyptii vero non nisi mares adhibuêre quos Barbari circa montem Caucasum, et Derbices, gens Persica, sunt imitati, uti infra videbimus, voce Victima. De sexu utroque, imo et ambiguo in Diis Gentilium, vide aliquid supra voce Dea.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ANIMALIA Herbatica — Graece ποηφάγα, apud Solin. c. 27. Inter ea, quoe dicunt Heibatica, eadem Africa onaoros habet, in quo genere singuli imperitant gregibus feminarum. Et Vopisc. in Probo, c. 19 Mille struthiones, mille cervi, mille damoe, ibices, oves feroe et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VARIA — I. VARIA Strab. Plin. l. 3. c. 3. Ptolem. Varea, teste Stephanô Garibaeo, oppidum Hispaniae Tarraconensis, ad iberum fluvium, ubi is incipit navigari, quasi 2. mill. pass. a fluvio distans, apud Logronium; sed teste Morali est ipsum Logronno,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”